Propertius elegiae 4, 1

Altre sezioni


"Hoc quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,

      Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;

Atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,

      Euandri profugae concubuere boues.

5

Fictilibus creuere deis haec aurea templa,

      Nec fuit opprobrio facta sine arte casa;

Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat

      Et Tiberis nostris aduena bubus erat.

Qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim

10

      Vnus erat fratrum maxima regna focus.

Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,

      Pellitos habuit, rustica corda, patres.

Bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:

      Centum illi in prato saepe senatus erat.

15

Nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,

      Pulpita sollemnis non oluere crocos.

Nulli cura fuit externos quaerere diuos,

      Cum tremeret patrio pendula turba sacro,

Annuaque accenso celebrare Parilia faeno,

20

      Qualia nunc curto lustra nouantur equo.

Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,

      Ducebant macrae uilia sacra boues.

Parua saginati lustrabant compita porci,

      Pastor et ad calamos exta litabat ouis.

25

Verbera pellitus saetosa mouebat arator,

      Vnde licens Fabius sacra Lupercus habet.

Nec rudis infestis miles radiabat in armis:

      Miscebant usta proelia nuda sude.

Prima galeritus posuit praetoria Lygmon,

30

      Magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.

Hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque coloni,

      Quattuor hinc albos Romulus egit equos.

Quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae

      Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi,

35

Et stetit Alba potens, albae suis omine nata,

      Ac tibi Fidenas longa erat isse uia.

Nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:

      Sanguinis altricem non pudet esse lupam.

Huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;

40

      Heu quali uecta est Dardana puppis aue!

Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam

      Laeserat abiegni uenter apertus equi,

Cum pater in nati trepidus ceruice pependit

      Et uerita est umeros urere flamma pios.

45

Tunc animi uenere Deci Brutique secures,

      Vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,

Arma resurgentis portans uictricia Troiae.

      Felix terra tuos cepit, Iule, deos,

Si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae

50

      Dixit Auentino rura pianda Remo,

Aut si Pergameae sero rata carmina uatis

      Longaeuum ad Priami uera fuere caput:

"Vertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus

      Viuet et huic cineri Iuppiter arma dabit."

55

Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,

      Qualia creuerunt moenia lacte tuo!

Moenia namque pio coner disponere uersu:

      Ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!

Sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui

60

      Fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.

Ennius hirsuta cingat sua dicta Corona:

      Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,

Vt nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,

      Vmbria Romani patria Callimachi!

65

Scandentis quisquis cernit de uallibus arces,

      Ingenio muros aestimet ille meo!

Roma, faue, tibi surgit opus: date candida, ciues,

      Omina et inceptis dextera cantet auis!

Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:

70

      Has meus ad metas sudet oportet equus."

"Quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?

      Non sunt a dextro condita fila colo.

Accersis lacrimas cantans; auersus Apollo:

      Poscis ab inuita uerba pigenda lyra.

75

Certa feram certis auctoribus, aut ego uates

      Nescius aerata signa mouere pila.

Me creat Archytae suboles Babylonius Orops

      Horon, et a proauo ducta Conone domus.

Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,

80

      Inque meis libris nil prius esse fide.

Nunc pretium fecere deos et fallitur auro

      Iuppiter. obliquae signa iterata rotae,

Felicesque Iouis stellas Martisque rapaces

      Et graue Saturni sidus in omne caput,

85

Quid moueant Pisces animosaque signa Leonis,

      Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua

Dicam. "Troia cades, et Troica Roma resurges"

      Et maris et terrae longa sepulcra canam.

Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos

90

      (Illa dabat natis arma uetante deo),

Non posse ad patrios sua pila referre Penates:

      Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.

Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,

      Heu sibi prolapso non bene cauit equo;

95

Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,

      Concidit ante aquilae rostra cruenta suae:

Fatales pueri, duo funera matris auarae!

      Vera, sed inuito, contigit ista fides.

Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores

100

      Et facerent uteri pondera lenta moram,

"Iunonis facito uotum impetrabile" dixi:

      Illa parit: libris est data palma meis!

Hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum,

      Aut sibi commissos fibra locuta deos,

105

Aut si quis motas cornicis senserit alas,

      Vmbraue quae magicis mortua prodit aquis:

Aspicienda uia est caeli uerusque per astra

      Trames, et ab zonis quinque petenda fides.

Exemplum graue erit Calchas: namque Aulide soluit

110

      Ille bene haerentis ad pia saxa ratis;

Idem Agamemnoniae ferrum ceruice puellae

      Tinxit, et Atrides uela cruenta dedit.

Nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum

      Supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!

115

Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis

      Et natat exuuiis Graecia pressa suis.

Victor Oiliade, rape nunc et dilige uatem,

      Quam uetat auelli ueste Minerua sua!

Hactenus historiae! nunc ad tua deuehar astra;

120

      Incipe tu lacrimis aequus adesse nouis.

Vmbria te notis antiqua Penatibus edit

      (Mentior? an patriae tangitur ora tuae?)

Qua nebulosa cauo rorat Meuania campo,

      Et lacus aestiuis intepet Vmber aquis,

125

Scandentisque Asis consurgit uertice murus,

      Murus ab ingenio notior ille tuo.

Ossaque legisti non illa aetate legenda

      Patris et in tenuis cogeris ipse lares:

Nam tua cum multi uersarent rura iuuenci,

130

      Abstulit excultas pertica tristis opes.

Mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,

      Matris et ante deos libera sumpta toga,

Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo

      Et uetat insano uerba tonare Foro.

135

At tu finge elegos, fallax opus (haec tua castra!),

      Scribat ut exemplo cetera turba tuo.

Militiam Veneris blandis patiere sub armis

      Et Veneris pueris utilis hostis eris.

Nam tibi uictrices quascumque labore parasti,

140

      Eludit palmas una puella tuas:

Et bene cum fixum mento discusseris uncum,

      Nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo.

Illius arbitrio noctem lucemque uidebis,

      Gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.

145

Nec mille excubiae nec te signata iuuabunt

      Limina: persuasae fallere rima sat est.

Nunc tua uel mediis puppis luctetur in undis,

      Vel licet armatis hostis inermis eas,

Vel tremefacta cauo tellus diducat hiatum:

150

      Octipedis Cancri terga sinistra time!"